268
VITRUVIUS. LIB. VIII.
substruere ad libramenta, quemadmodum in rivis et
canalibus: sin autem non longa erit circumitio, circumductionibus -
: sin autem valles erunt perpetuae, in declinato -
loco cursus dirigentur 86; quum venerit ad imum.
non alte substruitur, ut sit libramentum quam longissimum -
: hoc autem erit venter, quod Græci appellant
; deinde, quum venerit ad adversum clivum, ex
longo spatio ventris leniter tumescit et exprimitur in
altitudinem summi clivi.
Quod si non venter in vallibus factus fuerit, nec substructum -
ad libram factum, sed geniculus erit, erumpet
et dissolvet fistularum commissuras. Etiam in ventre
columnaria sunt facienda 87, per quae vis spiritus relaxetur. -
Ita per fistulas plumbeas aquam qui ducent, his
rationibus bellissinie poterunt efficère, quod et decursus, -
et circumductiones, et ventres, et expressus 88 possunt -
fieri hac ratione, quum habebunt a capitibus ad
moenia fastigii libramenta.
Item inter actus ducentos non est inutile castella collocari, -
ut si quando vitium aliquis locus fecerit, non
totum omneque opus contundatur, et in quibus locis sit
factum, facilius inveniatur. Sed ea castella neque in
décursu, neque in ventris planitie, neque in expressionibus, -
neque omnino in vallibus, sed in perpetua fiant
æqualitate.
Sin autem minore sumptu voluerimus aquam ducere,
sic erit faciendum. Tubuli crasso corio ne minus digitorum -
duorum fiant ex texta; sed ita ut hi tubuli ex una