266
VITRUVIUS. LIB. VIII.
Sin autem medii montes erunt inter moenia et caput
fontis, sic erit faciendum, uti specus fodiantur sub
terra 8°, librenturque ad fastigium, quod supra scri¬
ptum est ; et si tophus erit aut saxum, in suo sibi ca¬
nalis excidatur 81 : sin autem terrenum aut arenosum
érit solum, parietes cum camera in specu struantur,
et ita perducatur : puteique ita sint facti, ut inter duos
sint actus 82.
Sin autem fistulis plumbeis ducetur 83, primum ca¬
stellum ad caput struatur, deinde ad copiam aquae lu¬
men fistularum constituatur, eaeque fistulae ab eo castello
collocentur ad castellum quod erit in moenibus. Fistulae
ne minus longae pedum denum fundantur 84 : quae si cen¬
tenaria erunt, pondus habeant in singulas pondo MCC;
si octogenariæe, pondo DCCCCLX; si quinquagenariae,
pondo Dc; quadragenariae, pondo CCCCLXXX; tricenariae,
pondo CCCLX; vicenariae, pondo CCXL; quindenum,
pondo CLXXX; denum, pondo exx; octonum, pondo
xcvi39; quinaria, pondo Lx. Ex latitudine autem lam¬
narum, quot digitos habuerint, antequam in rotunda¬
tionem flectantur, magnitudinum ita nomina concipiunt
listulae: namque quae lamna fuerit digitorum quinqua¬
ginta, quum fistula perficietur ex ea lamna, vocabitur
quinquagenaria, similiterque reliquae.
Ea autem ductio, qua per fistulas plumbeas est fu¬
tura, hanc habebit expeditionem: quod si caput habeat
libramenta ad monia, montesque medii non fuerint al¬
tiores ut possint interpellare, sic intervalla necesse est