Volltext : Tome second (2)

264
VITRUVIUS.  LIB.  VIII.
dextra  ac  sinistra  inter  se  librata  esse.  Exemplar  autem
chorobatis  erit  in  extremo  volumine  descriptum.  Et  si
erit  fastigium  magnum,  facilior  erit  decursus  aquae  :  sin
autem  intervalla  erunt  lacunosa,  substructionibus  erit
succurrendum.
VII.  De  ductionibus  aquarum  ;  de  puteorum  fossionibus;  de  cisternis  et  de
signinis  operibus.
Ductus  autem  aquae  ?2  fiunt  generibus  tribus  ?3  :  rivis
per  canales  structiles,  aut  fistulis  plumbeis,  seu  tubulis
fictilibus  :  quorum  hæe  sunt  rationes.  Si  canalibus,  ut
structura  fiat  quam  solidissima,  solumque  rivi  libramenta -
  habeat  fastigata  ne  minus  in  centenos  pedes  semipede -
  74:  eæque  structura  confornicentur,  ut  minime  sol
aquam  tangat  :  quumque  venerit  ad  mœenia,  efficiatur
castellum  73,  et  castello  conjunctum  ad  recipiendum
aquam  triplex  immissarium,  collocenturque  in  castello
tres  fistulæ  æqualiter  divisæ  76  inter  receptacula  conjuncta, -
  uti  quum  abundaverit  ab  extremis,  in  medium
receptaculum  aqua  redundet.
Ita  in  medio  ponentur  fistulae  in  omnes  lacus  77  et  salientes -
  73;  ex  altero  in  balneas  vectigal  quotannis  populo
præstent;  ex  tertio  in  domos  privatas  ?9.  Hæc  autem
quare  divisa  constituerim,  hæ  sunt  causæ  :  uti  ne  desit
in  publico;  non  enim  poterunt  avertere,  quum  habuerint -
  a  capitibus  proprias  ductiones;  et  qui  privatim  ducent -
  in  domos,  vectigalibus  tueantur  per  publicanos
aquarum  ductus.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer