Volltext : Tome second (2)

262
VITRUVIUS.  LIB.  VIII.
libratio  67.  Libratur  autem  dioptris  68  aut  libris  aquariis -
  69  aut  chorobate;  sed  diligentius  efficitur  per  chorobatem, -
  quod  dioptræ  libræque  fallunt.  Chorobates  7°
autem  est  regula  longior  circiter  pedum  viginti  :  ea  habet -
  ancones  in  capitibus  extremis  aequali  modo  perfectos, -
  inque  regulae  capitibus  ad  normam  coagmentatos,
et  inter  regulam  et  ancones  a  cardinibus  compacta  transversaria, -
  qua  habent  lineas  ad  perpendiculum  recte
descriptas  pendentiaque  ex  regula  perpendicula  in  singulis -
  partibus  singula:  quae,  quum  regula  est  collocata,
eaque  tangent  æque  ac  pariter  lineas  descriptionis,  indicant -
  libratam  collocationem.
Sin  autem  ventus  interpellaverit?',  et  motionibus
linea  non  potuerint  certam  significationem  facere,  tunc
habeat  in  superiore  parte  canalem  longum  pedes  quinque, -
  latum  digitum,  altum  sesquidigitum,  eoque  aqua
infundatur;  et  si  æqualiter  aqua  canalis  summa  labra
tanget,  scietur  esse  libratum.  Ita  eo  chorobate  quum
perlibratum  ita  fuerit,  scietur  quantum  habuerit  fastigii.
Fortasse  qui  Archimedis  libros  legit,  dicet  non  posse
fieri  veram  ex  aqua  librationem;  quod  ei  placet,  aquam
non  esse  libratam,  sed  sphæroides  habere  schema,  et
ibi  habere  centrum  quo  loci  habet  orbis  terrarum.  Hoc
autem,  sive  plana  est  aqua  seu  sphæroides,  necesse
est,  extrema  capita  canalis  regulæe  dextra  ac  sinistra
quum  librata  regula  erit,  pariter  sustinere  aquam  :  sin
autem  proclinatum  erit  ex  una  parte,  quae  erecta  altiorem -
  habuerit  regulae  canalem,  in  summis  labris  aquam
non  esse  :  necesse  enim  est,  quocumque  aqua  sit  infusa,
in  medio  inflationem  curvaturamque  habere,  sed  capita
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer