VITRUVIUS. LIB. VIII.
260
aqua vero nec corpus animalium nec ulla cibi virtus
potest nasci nec tueri nec parari. Quare magna diligentia -
industriaque quærendi sunt et eligendi fontes ad
humanæ vitæ salubritatem.
V. De aquarum experimentis.
Expertiones autem et probationes eorum sic sunt providenda -
63. Si erunt profluentes et aperti antequam duci
incipiantur, aspiciantur, animoque advertantur qua
membratura sint 64 qui circa eos fontes habitant 65 homines -
: et, si erunt corporibus valentibus , coloribus
nitidis, cruribus non vitiosis, non lippis oculis, erunt
probatissimi. Item si fons novus fuerit fossus, et in vas
Corinthium 66 sive alterius generis, quod erit ex ære
bono, ea aqua sparsa maculam non fecerit, optima
erit. Itemque in æneo si ea aqua defervefacta et postea
requieta et defusa fuerit, neque in ejus æenei fundo arena
aut limus invenietur, ea aqua erit item probata.
Item si legumina in vas cum ea aqua conjecta, ad
ignem posita celeriter percocta fuerint, indicabunt eam
aquam esse bonam et salubrem. Non etiam minus ipsa
aqua, qua erit in fonte, si fuerit limpida et perlucida
et, quocumque pervenerit aut perfluxerit, muscus non
nascetur neque juncus, neque inquinatus ab aliquo inquinamento -
is locus fuerit, sed puram habuerit speciem,
innuetur his signis esse tenuis et in summa salubritate.
VI. De librationibus aquarum et instrumentis ad hunc usum.
Nunc de perductionibus ad habitationes moeniaque
ut fieri oporteat, explicabo : cujus ratio est prima per