Full text : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VIII.
258
ex  his,  non  solum  egregia  voce,  sed  etiam  forma  essent
non  invenusta.
Quum  hæc  tanta  varietas  sit  disparibus  rebus  natura
distributa,  quod  humanum  corpus  est  ex  aliqua  parte
terrenum,  in  eo  autem  multa  genera  sunt  humorum,
uti  sanguinis,  lactis,  sudoris,  urinae,  lacrymarum:  erge
si  in  parva  particula  terreni  tanta  discrepantia  invenitur
saporum,  non  est  mirandum,  si  in  tanta  magnitudine
terra  innumerabiles  succorum  reperiuntur  varietates,
per  quarum  venas  aquae  vis  percurrens  tincta  ef  pervenit -
  ad  fontium  egressus,  et  ita  ex  eo  dispares  variique
perficiuntur  in  propriis  generibus  fontes  propter  locorum -
  discrepantiam  et  regionum  qualitates  terrarumque
dissimiles  proprietates.
Ex  his  autem  rebus  sunt  nonnulla,  qua  ego  per  me
perspexi  ;  cetera  in  libris  Græcis  scripta  inveni,  quorum -
  scriptorum  hi  sunt  auctores  62  :  Theophrastus,  Timæus, -
  Posidonius,  Hegesias,  Herodotus,  Aristides,
Metrodorus,  qui  magna  vigilantia  et  infinito  studio  locorum -
  proprietates,  regionumque  qualitates  et  aquarum
virtutes  ab  inclinatione  cœli  ita  distributas  esse  scriptis
declaraverunt.  Quorum  sequutus  ingressus,  in  hoc  libro
perscripsi  quæ  satis  esse  putavi  de  aqua  varietatibus:
quo  facilius  ex  his  perscriptionibus  eligant  homines
aqua  fontes,  quibus  ad  usum  salientes  possint  ad  civitates -
  municipiaque  perducère.
Nulla  enim  ex  omnibus  rebus  tantas  videtur  habere
ad  usum  necessitates  quantas  aqua;  ideo  quod  omnium
animalium  natura,  si  frumenti  fructu  privata  fuerit  arbustisve -
  aut  carne  aut  piscatu  aut  etiam  qualibet  ex  his
rebus,  reliquis  escarum  utendo  poterit  tueri  vitam;  sine
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer