VITRUVIUS. LIB. VIII.
256
Hy de Béxne oine ori vhh o o,
o o vς,
i hoi o g
lliu, oV ¬IV. -
De proprietate nonnullorum locorum et fontium.
Sunt etiam nonnullis locis fontium proprietates, quae
procreant qui ibi nascuntur egregiis vocibus ad cantandum, -
uti Tarso, Magnesiæ aliisque ejusmodi regionibus. -
Etiamque Zama est civitas Afrorum 56 cujus mœnia
rex Juba duplici muro sepsit, ibique regiam domum
sibi constituit : ab ea millia passuum viginti est oppi
dum Ismuc 57, cujus agrorum regiones incredibili finitae
sunt terminatione. Quum esset enim Africa parens et
nutrix ferarum bestiarum, maxime serpentium, in ejus
agris oppidi nulla nascitur, et si quando allata ibi ponatur, -
statim moritur : neque id solum ibi, sed etiam
terra ex his locis, si alio translata fuerit, similiter efficit.
Id genus terræ etiam Balearibus dicitur esse; sed aliam
mirabiliorem virtutem ea habet terra, quam ego sic
accepi.
C. Julius, Masinissa filius 58, cujus erant totius oppidi
agrorum possessiones, cum patre Cæsare militavit 59 :
is hospitio meo est usus; ita quotidiano convictu necesse
fuerat de philologia disputare. Interim quum esset inter
nos de aquæ potestate et ejus virtutibus sermo, exposuit -
esse in ea terra ejusmodi fontes, ut qui ibi procrea
rentur voces ad cantandum egregias haberent6° : ideoque -
semper transmarinos catulastros emere formosos et
puellas maturas, eosque conjungere, ut qui nascerentur