VITRUVIUS. LIB. VI.
22
Quod si ita est, uti dissimiles regiones ab inclinationibus -
cœli, variis generibus sint comparatæe, et ut etiani
natura gentium disparibus animis et corporum figuris
qualitatibusque nascerentur, non dubitemus aedificiorum
quoque rationes ad nationum gentiumque proprietates
apte distribuere, quum habeamus ab ipsa rerum natura
solertem et expeditam monstrationem.
Quoad potui summa ratione proprietates locorum ab
natura rerum dispositas animadvertere, exposui, et quemadmodum -
ad solis cursum et inclinationes cœeli opor
teat ad gentium figuras constituere aedificiorum qualitates, -
dixi. Itaque nunc singulorum generum in aedificiis
commensus symmetriarum et universos et separatos breviter -
explicabo.
I. De ædificiorum privatorum proportionibus et mensuris secundum
naturam locorum.
Nulla architecto major cura esse debet, nisi uti proportionibus -
rata partis habeant adificia rationum exactiones. -
Quum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit,
et commensus ratiocinationibus explicati, tunc etiam
acuminis est proprium providere ad naturam loci aut
usum aut speciem, et detractionibus vel adjectionibus
temperaturas efficere, uti , quum de symmetria sit detractum -
aut adjectum, id videatur recte esse formatum
in aspectuque nihil desideretur.
Alia enim ad manum species esse videtur, alia in excelso; -
non eadem in concluso, dissimilis in aperto; in
quibus magni judicii est opera, quid tandem faciendum