252
VITRUVIUS. LIB. VIII.
tutem, uti calculos in vesicis qui nascuntur in corpori¬
bus hominum, potionibus discutiant.
Fieri autem hoc naturaliter ideo videtur, quod acer
et acidus succus 33 subest in ea terra, per quam egre¬
dientes vena intinguntur acritudine, et ita quum in
corpus inierunt, dissipant qua ex aquarum subsidentia
in corporibus et concrescentia offenderunt. Quare autem
discutiantur ex acidis eæ res, sic possumus animadver¬
tere. Ovum in aceto si diutius positum fuerit, cortex
ejus mollescet et dissolvetur : item plumbum, quod est
lentissimum et gravissimum, si in vase collocatum fuerit,
et in eo acetum suffusum, id autem opertum et oblitum
si crit, efficietur, uti plumbum dissolvatur et fiat cerussa.
Eisdem rationibus as, quod etiam solidiore est na¬
tura, similiter curatum si fuerit, dissipabitur et fiet
ærugo. Item margarita, non minus saxa silicea 54, quae
nèque ferrum neque ignis potest per se dissolvere, quum
ab igni sunt percalefacta, aceto sparso dissiliunt et
dissolvuntur. Ergo quum has res ante oculos ita fieri
videamus, ratiocinemur iisdem rationibus ex acidis
propter acritudinem succi etiam calculosos e natura re¬
rum similiter posse curari.
Sunt autem etiam fontes uti vino mixti, quemadmo¬
dum est unus Paphlagoniæ, ex quo, etiain sine vino,
potantes fiunt temulenti. Æquiculis autem in Italia et in
Alpibus natione Medullorum est genus aquae, quam qui
bibunt efficiuntur turgidis gutturibus.
In Arcadia vero civitas est non ignota Clitoris, in
cujus agris est spelunca profluens aqua 55, quam qui
biberint liunt abstemii. Ad eum autem fontem epigramma