Volltext : Tome second (2)

250
VITRUVIUS.  LIB.  VIII.
qui  vocabatur  Neptunius  :  ex  quo  qui  biberant  imprudentes -
  vita  privabantur.  Quapropter  antiqui  eum  obstruxisse -
  dicuntur.  Et  apud  Cychros  Thraciæ  lacus,  ex
quo  non  solum  qui  biberint  moriuntur,  sed  etiam  qui
laverint  :  item  in  Thessalia  fons  est  profluens  46,  ex  quo
fonte  nec  pecus  ullum  gustat  nec  bestiarum  genus  ullum
propius  accedit;  ad  quem  fontem  proxime  est  arbor
florens  purpureo  colore.
Non  minus  in  Macédonia  quo  loci  sepultus  est  Euripides -
  47,  dextra  ac  sinistra  monumenti  advenientes  duo
rivi  concurrunt  in  unum,  e  quibus  ad  unum  accumbentes
viatores  pransitare  solent  propter  aquæe  bonitatem;  ad
rivum  autem,  qui  est  ex  altera  parte  monumenti,  nemo
accedit,  quod  mortiferam  aquam  dicitur  habere.  Item
est  in  Arcadia  Nonacris  48  nominata  terræe  regio,  quae
hiabet  in  montibus  e  saxo  stillantes  frigidissimos  humores. -
  Hac  autem  aqua  o  p  nominatur,  quam  neque -
  argenteum  neque  æneum  neque  ferreum  vas  potest
sustinere,  sed  dissilit  et  dissipatur;  conservare  autem
eam  et  continere  nihil  aliud  potest  nisi  mulina  ungula49;
quae  etiam  niemoratur  ab  Antipatro  in  provinciam,  ubi
erat  Alexander,  per  lollam  filium  perlata  esse,  et  ab  eo
ea  aqua  regem  esse  necatum.
Item  Alpibus  in  Cotti  regno  5°  est  aqua,  quam  qui
gustant  statim  concidunt.  Agro  autem  Falisco,  via  Campana, -
  in  campo  Corneto  est  lucus,  in  quo  fons  oritur,
ibique  avium  et  lacertarum  reliquarumque  serpentium
ossa  jacentia  apparent.  Item  sunt  nonnullæ  acidæ  vena
fontium,  uti  Lyncesto  5t,  et  in  Italia  Velino,  Campania -
  Teano  52,  aliisque  locis  pluribus,  quae  habent  vir¬
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer