248
VITRUVIUS. LIB. VIII.
Quod si terra generibus humorum non esset dissimilis
et disparata, non tantum in Syria et Arabia in arundinibus -
et juncis 38 herbisque omnibus essent odores, neque -
arbores thuriferæ 39 neque piperis darent baccas 40
nec myrrhæ glebulas4', nec Cyrenis in ferulis laser
nasceretur 42, sed in omnibus terræ regionibus et locis
eodem genere omnia procrearentur. Has autem varietates -
regionibus et locis inclinatio mundi et solis impetus -
propius aut longius cursum faciendo tales efficit
terræ humores : qua qualitates non solum in his rebus,
sed étiam in pecoribus et armentis, discernuntur. Haec
non ita dissimiliter efficerentur, nisi proprietates singularum -
terrarum in regionibus ad solis potestatem temperarentur. -
Sunt enim Bœotiæ flumina Cephisos et Melas 43. Lucaniæ -
Crathis 44, Trojæ Xanthus 45, inque agris Clazomeniorum, -
et Erythræorum, et Laodicensium, fontes
ac flumina; quum pecora suis temporibus anni parantur
ad conceptionem partus, per id tempus adiguntur eo
quotidie potum, ex eoque, quamvis sint alba, procreant
aliis locis leucophaea, aliis locis pulla, aliis coracino
colore. Ita proprietas liquoris, quum init in corpus
proseminat intinctam sui cujusque generis qualitatem.
Igitur quoniain in campis Trojanis proxime flumen armenta -
rufa et pecora leucophæa nascuntur, ideo id
flumen Ilienses Xanthum appellavisse dicuntur,
Etiamque inveniuntur aquae genera mortifera, quae
per maleficum succum terra percurrentia reciplunt in
se vim venenatam, uti fuisse dicitur Terracinæe fons,