Volltext : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VIII.
246
agris  septa.  Hoc  autem  ita  videtur  naturaliter  fieri,  quod
in  his  locis  et  ea  terra,  quibus  is  fons  nascitur,  succus
subest  coaguli  naturæ  similis  :  deinde  quum  commixta
vis  egreditur  per  fontes  extra  terram,  a  solis  et  aeris  calore
cogitur  congelari;  ut  etiam  in  areis  salinarum  videtur  31.
Item  sunt  ex  amaro  succo  terræ  fontes  exeuntes  vehementer -
  amari,  ut  in  Ponto  est  flumen  Hypanis,  qui  a
capite  profluit  circiter  millia  quadraginta  sapore  dulcissimo; -
  deinde  quum  pervenit  ad  locum  ,  qui  est  ab  ostio
ad  millia  centum  sexaginta,  admiscetur  ei  fonticulus
oppido  quam  parvulus:  is  quum  in  eum  influit,  tunc
tantam  magnitudinem  fluminis  facit  amaram,  ideo  quod
per  id  genus  terra  et  venas,  unde  sandaraca  foditur,  ea
aqua  manando  perficitur  amara.
Haec  autem  dissimilibus  saporibus  a  terrae  proprietate
perficiuntur,  uti  etiam  in  fructibus  videtur.  Si  enim  radices -
  arborum,  aut  vitium,  aut  reliquorum  seminum
non  ex  terra  proprietatibus  succum  capiendo  tempera
rent  fructus,  uno  genere  essent  in  omnibus  locis  et  regionibus -
  omnium  sapores.  Sed  animadvertimus  apud
insulam  Lesbon  vinum  protyrum  32,  Mæoniam  azs¬33, -
  item  Lydiam  Tmolitem  34,  Siciliam  Mamertinum -
  35,  Campaniam  Falernum  36,  in  Terracina  et
Fundis  Cæcubum  37,  reliquisque  locis  pluribus  innumerabili -
  multitudine  genera  vini  virtutesque  procreari,
qua  non  aliter  possunt  fieri,  nisi  quum  terrenus  humoi
suis  proprietatibus  arborum  in  radicibus  infusus  enutrit
materiam,  per  quam  egrediens  ad  cacumen,  profundit
proprium  loci  et  generis  sui  fructus  saporem.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer