Full text : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VIII.
244
Ciliciæ  flumen  nomine  Liparis,  in  quo  natantes  aut  lavantes -
  ab  ipsa  aqua  unguntur.  Similiter  Æthiopiae  lacus
est,  qui  unctos  homines  efficit,  qui  in  eo  nataverint;  et
in  India,  qui  sereno  coelo  emittit  olei  magnam  multitudinem. -
  Item  Carthagine  fons  est,  in  quo  natat  insuper
oleum  odore  ut  e  scobe  citreo;  quo  oleo  etiam  pecora
solent  ungi.  Zacyntho  27  et  circa  Dyrrhachium  et  Apolloniam -
  28  fontes  sunt,  qui  picis  magnam  multitudinem
cum  aqua  vomunt.  Sub  Babylone  lacus  amplissima
magnitudine  qui    AgoaAirig  29  appellatur,  habet
supra  natans  liquidum  bitumen  3°,  quo  bitumine  et  latere
testaceo  structo  muro  Semiramis  circumdedit  Babylonem. -
  Item  Joppe  in  Syria,  Arabiaque  Numidarum
lacus  sunt  immani  magnitudine,  qui  emittunt  bituminis
maximas  moles,  quas  diripiunt  qui  habitant  circa.
Id  autem  non  est  mirandum  :  nam  crebra  sunt  ibi
lapicidinae  bituminis  duri.  Quum  ergo  per  bituminosam
terram  vis  erumpit  aquæ,  secum  extrahit,  et  quum  sit
égressa  extra  terram,  secernitur,  et  ita  rejicit  ab  se
bitumen.  Etiamque  est  in  Cappadocia  in  itinere,  quod
est  inter  Mazaca  et  Tuana,  lacus  amplus,  in  quem  lacum
pars  sive  arundinis  sive  alii  generis  si  demissa  fuerit,  et
postero  die  exempta,  ea  pars,  qua  fuerit  exempta,  invenietur -
  lapidea,  qua  autem  pars  extra  aquam  manserit, -
  permanet  in  sua  proprietate.
Ad  eumdem  modum  Hierapoli  Phrygiae  effervet  aquae
calida  multitudo,  ex  qua  circum  hortos  et  vineas  fossis
ductis  immittitur.  Haec  autem  efficitur  post  annum  crusta
lapidea,  et  ita  quotannis  dextra  ac  sinistra  margines  ex
terra  faciendo  inducunt  eam,  et  efficiunt  his  crustis  in
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer