VITRUVIUS. LIB. VIII.
242
et ita aut neuricos aut podagricos efficiunt homines
ideo quod ex durissimis et spissioribus frigidissimisque
rebus intinctas habent venarum raritates.
Aquæ autem species est, quae quum habeat non satis
perlucidas venas, spuma uti flos natat in summo, colore
similis vitri purpurei. Haec maxime consideratur Athenis -
; ibi enim ex ejusmodi locis et fontibus in Asty et ad
portum Piræeum ducti sunt salientes, e quibus bibit
nemo propter eam causam, sed lavationibus et reliquis
rebus utuntur : bibunt autem ex puteis, et ita vitant
eorum vitia. Trœzene non potest id vitari, quod omnino
aliud genus aquæe non reperitur, nisi quod Cibdeli habent -
; itaque in ea civitate aut omnes aut maxima ex
parte sunt pedibus vitiosi. Ciliciae vero civitate Tarso
flumen est nomine Cydnos 25, in quo podagrici crura
macerantes levantur dolore.
Sunt autem et alia multa genera, qua suas habent
proprietates, uti in Sicilia flumen est Himeras, quod a
fonte quum est progressum, dividitur in duas partes;
quæ pars profluit contra Ætnam, quod per terræe dulcen -
succum percurrit, est infinita dulcedine; altera
pars, quæ per eam terram currit unde sal foditur, salsum -
habet saporem. Item Paræetonio et quo est iter ad
Hammonem, et Casio ad Ægyptum lacus sunt palustres,
qui ita sunt salsi, ut habeant insuper se salem congelatum. -
Sunt autem et aliis pluribus locis et fontes et flumina -
et lacus, qui per salis fodinas percurrentes necessario -
salsi perficiuntur.
Alii autem per pingues terra venas profluentes uncti
oleo fontes erumpunt, uti Solis 26, quod oppidum est