Volltext : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VIII.
240
implet  vas,  sed  spiritibus  extollens  operculum  et  crescens
abundat  :  sublato  autem  operculo,  emissis  inflationibus -
  in  aere  patenti,  rursus  ad  suum  locum  residet.  Ad
éumdem  modum  capita  fontium,  quum  sunt  angustiis
compressa,  ruunt  in  summo  spiritus  aquae  bullitus:  simul
autem  latius  sunt  aperti,  exinaniti  per  raritates  liquidae
potestatis  residunt,  et  restituuntur  in  libramenti  sui
proprietatem.
Omnis  autem  aqua  calida,  ideo  quidem  est  medicamentosa, -
  quod  in  præeviis  rebus  percocta,  aliam  virtutem -
  recipit  ad  usum.  Namque  sulphurosi  fontes  nervorum -
  labores  reficiunt,  percalefaciendo  exurendoque
caloribus  e  corporibus  humores  vitiosos  :  aluminosi
autem,  quum  dissoluta  membra  corporuin  paralysi  aut
aliqua  vi  morbi  receperunt,  fovendo  per  patentes  venas
refrigerationem  contraria  caloris  vi  reficiunt,  et  ex  hoc
continenter  restituuntur  in  antiquam  membrorum  curationem. -
  Bituminosi  autem  interioris  corporis  vitia  potionibus -
  purgando,  solent  mederi.
Est  autem  aquæ  frigida  genus  nitrosum,  uti  Pinna
Vestinæ,  Cutiliis  23  aliisque  locis  similibus,  quod  potionibus -
  depurgat,  per  alvumque  transeundo  etiam  strumarum -
  minuit  tumores.  Ubi  vero  aurum,  argentum  24,
ferrum,  as,  plumbum  reliquaeque  res  earum  similes
fodiuntur,  fontes  inveniuntur  copiosi;  sed  hi  maxime
sunt  vitiosi  :  habent  enim  vitia  contraria  aquae  calidae,
quam  sulphur,  alumen,  bitumen  emittit;  qui  per  potiotiones -
  quum  in  corpus  ineunt  et  per  venas  permanando
nervos  attingunt  et  artus,  eos  durant  inflando  :  igitur
nervi  inflatione  turgentes,  ex  longitudine  contrahuntur,
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer