Volltext : Tome second (2)

232
VITRUVIUS.  LIB.  VIII.
ventorum.  A  ventis  autem  quocumque  feruntur  humores
conglobati  ex  fontibus,  et  fluminibus,  et  paludibus,  et
pelago,  cum  tepore  solis  colliguntur,  exhauriuntur  et
ita  tolluntur  in  altitudinem  nubes  ,  ea  deinde  cum
aeris  unda  nitentes,  quum  perveniunt  ad  montes,  ab
eorum  offensa  et  procellis,  propter  plenitatem  et  gravitatem, -
  liquescendo  disperguntur  et  ita  diffunduntur  in
terras.
Vaporem  autem  et  nebulas  et  humores  ex  terra
nasci  13,  hac  videtur  efficere  ratio,  quod  ea  habet  in  se
et  calores  fervidos,  et  spiritus  immanes  refrigerationesque -
  et  aquarum  magnam  multitudinem.  Ex  eo  quum
refrigeratur  noctu,  ventorum  flatus  oriuntur  per  tenebras, -
  et  ab  humidis  locis  egrediuntur  in  altitudinem
nubes  :  sol  oriens  impetu  tangit  orbem  terrae;  aer  tunc
a  sole  percalefactus  cum  rorationibus  ex  terra  tollit
humores.
Licet  ex  balneis  exemplum  capere;  nullae  enim  camera, -
  qua  sunt  caldariorum,  supra  se  possunt  habere
fontes;  sed  cœlum  quod  est  ibi,  ex  præfurniis  ab  ignis
vapore  percalefactum,  corripit  ex  pavimentis  aquam,  et
aufert  secum  in  camerarum  curvaturas  et  sustinet;  ideo
quod  semper  vapor  calidus  in  altitudinem  se  trudit,  et
primo  non  remittitur  propter  brevitatem  ;  simul  autem
plus  humoris  habet  congestum,  non  potest  sustineri
propter  gravitatem,  sed  stillat  supra  lavantium  capita.
Item  eadein  ratione  cœlestis  aer  quum  ab  sole  percepit
calorem,  ex  omnibus  locis  hauriendo  tollit  humores  et
congregat  ad  nubes.  Ita  enim  terra  fervore  tacta  ejicit
humores,  ut  corpus  hominis  ex  calore  emittit  sudores.
Indices  autem  sunt  ejus  rei  venti,  ex  quibus  qui  a
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer