Objekt : Tome second (2)

230
VITRUVIUS.  LIB.  VIII.
Intervalla  quoque  montium  maxime  recipiunt  imbres,
et  propter  silvarum  crebritatem,  nives  ibi  ab  umbris
arborum  et  montium  diutius  conservantur  :  deinde
liquata  per  terra  venas  percolantur,  et  ita  perveniunt
ad  infimas  montium  radices;  ex  quibus  profluentes
fontium  erumpunt  ructus.  Campestres  autem  loci  e  contrario -
  non  possunt  habere  copias,  et  quæcumque  sunt,
non  possunt  habere  salubritatem,  quod  solis  vehemens
impetus  propter  nullam  obstantiam  umbrarum  eripit
exhauriendo  fervens  ex  planitie  camporum  humorem;
et  si  qua  ibi  sunt  aquæ  apparentes,  ex  his,  quod  est
levissimum  tenuissimumque  et  subtili  salubritate,  aer
avocans  dissipat  in  impetum  coeli,  quaeque  gravissimae
duræque  et  insuaves  sunt  partes,  ea  in  fontibus  campestribus -
  relinquuntur.
II.  De  aqua  imbrium.
Itaque  quae  ex  imbribus  aqua  colligitur  salubriores
habet  virtutes  °,  eo  quod  eligitur  ex  omnibus  fontibus
levissimis  subtilibusque  tenuitatibus;  deinde  per  aeris
exercitationem  percolata  tempestatibus  liquescendo  pervenit -
  ad  terram.  Etiamque  non  crebriter  in  campis
confluunt  imbres,  sed  in  montibus  aut  ad  ipsos  montes  !!.
ideo  quod  humores  ex  terra  matutino  solis  ortu  moti
quum  sunt  egressi,  in  quamcumque  partem  coli  sunt
proclinati,  trudunt  aera,  deinde  quum  sunt  moti,
propter  vacuitatem  loci  post  se  recipiunt  aeris  ruentes
undas.
Aer  12  autem  qui  ruit  trudens  quocumque  humorem
prævium,  spiritus,  et  impetus,  et  undas  crescentes  facit
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer