VITRUVIUS. LIB. VIII.
224
I. De aquae inventionibus.
Quum ergo et a physicis, et a philosophis, et ab
sacerdotibus judicetur, ex potestate aquae omnes res
constare, putavi, quoniam in prioribus septem voluminibus -
rationes aedificiorum sunt expositae, in hoc oportere -
de inventionibus aquæ, quasque habeat in locorum
proprietatibus virtutes, quibusque rationibus ducatur,
et quemadmodum interea probetur, scribere. Est enim
maxime necessaria et ad vitam et ad delectationes et ad
usum quotidianum. Ea autem facilior erit, si fontes
erunt aperti et fluentes : sin autem non profluent, quaerenda -
sub terra sunt capita et colligenda, quæ sic erunt
experienda : uti procumbatur in dentes 4, antequam sol
exortus fuerit, in locis quibus erit quæerendum, et in
terra mento collocato et fulto prospiciantur eae regiones.
Sic enim non errabit excelsius quam oporteat visus,
quum erit immotum mentum, sed libratam altitudinem
in regionibus certa finitione designabit. Tunc in quibus
locis videbuntur humores concrispantes et in aera surgentes, -
ibi fodiatur: non enim in sicco loco hoc signum
potest fieri.
Item animadvertendum est quæerentibus aquam, quo
genere sint loca 3; certa enim sunt in quibus nascitur.
In creta tenuis et exilis et non alta est copia; ea erit non
optimo sapore. Item sabulone soluto tenuis; sed si inferioribus -
locis invenietur, ea erit limosa et insuavis. In
terra autem nigra sudores et stillae exiles invenjuntur,
qua ex hibernis tempestatibus collectæ in spissis et
solidis locis subsidunt; ea habent optimum saporem.
Glarea vero mediocres et non certæ venæ 6 reperiun¬