Volltext : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VI.
18
natura  rerum  exprimuntur.  Ita  videtur  mundi  conceptio -
  tota  propter  inclinationem  consonantissime  per  solis
températuram  ad  harmoniam  esse  composita.
Igitur  quae  nationes  sunt  inter  axis  meridiani  cardinem
ac  septentrionalis  medio  positae,  uti  in  diagrammate  musico, -
  mediae  vocis  habent  sonitum  in  sermone:  quaeque
progredientes  ad  septentrionem  sunt  nationes,  quod
altiores  habent  distantias  ad  mundum,  spiritus  vocis  habentes -
  humore  repulsos  ad  hypatas  et  proslambanomenon, -
  a  natura  rerum  sonitu  graviore  coguntur  uti:
eadem  ratione  e  medio  progredientes  ad  meridiem  gentes
paranetarum  netarumque  acutissimam  sonitu  vocis  perficiunt -
  tenuitatem.
Hoc  autem  verum  esse,  ex  humidis  naturae  locis  graviora -
  fieri  et  ex  fervidis  acutiora,  licet  ita  experiendo
animadvertere.  Calices  duo  9  in  una  fornace  aeque  cocti,
aequoque  pondere,  ad  crepitumque  uno  sonitu  sumantur:
ex  his  unus  in  aquam  demittatur,  postea  ex  aqua  eximatur -
  :  tunc  utrique  tangantur.  Quum  enim  ita  factum
fuerit,  largiter  inter  eos  sonitus  discrepabit,  aequoque
pondere  non  poterunt  esse.  Ita  et  hominum  corpora  uno
genere  figurationis  et  una  mundi  conjunctione  concepta,
alia  propter  regionis  ardorem  acutum  spiritum  aeris  exprimunt -
  tactut°,  alia  propter  humoris  abundantiam  gravissimas -
  effundunt  sonorum  qualitates.
Item  propter  tenuitatem  coeli,  meridianae  nationes,
ex  acuto  fervore  mente  expeditius  celeriusque  moventur
ad  consiliorum  cogitationes.  Septentrionales  autem  gentes, -
  infusæ  crassitudine  cœli,  propter  obstantiam  aeris
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer