VITRUVIUS. LIB. VI.
16
jectique solis cursui, brevioribus corporibus, colore fusco,
crispo capillo, oculis nigris, cruribus invalidis, sanguine
exiguo, solis impetu perficiuntur. Itaque etiam propter
sanguinis exiguitatem timidiores sunt ferro resistère;
sed ardores ac febres sufferunt sine timore, quod nutrita
sunt eorum membra cum fervore. Itaque corpora, quae
nascuntur sub septentrione, a sebri sunt timidiora et
imbecilla, sanguinis autem abundantia ferro resistunt
sine timore.
Non minus sonus vocis ? in generibus gentium dispares
et varias habet qualitatés; ideo quod terminatio orientis
et occidentis cirça terrae librationem, qua dividitur pars
superior et inferior mundi, habere videtur libratam naturali -
modo circuitionem, quam etiam mnathematici horizonta -
dicunt. Igitur quoniam id habemus certum animo
sustinentes, a labro, quod est in regione septentrionali,
linea trajecta ad id quod est super meridianum axem,
ab eoque altera obliqua in altitudinem ad summum cardinem, -
qui est post stellas septentrionum, sine dubitatione -
animadvertemus ex eo, esse schema trigoni mundo.
uti organi, quam a Graeci dicunts.
Itaque quod est spatium proximum imo cardini ab
axis linea in meridianis finibus, sub eo loco quae sunt
nationes, propter brevitâtem altitudinis ad mundum,
sonitum vocis faciunt tenuem et acutissimum, uti in organo -
chorda quae est proxima angulo: secundum eam
autem reliquæe ad mediam Græeciam remissiores efficiunt
in nationibus sonorum scansiones item a medio in ordinem -
crescendo ad extremos septentriones, sub altitudine -
cœli, nationum spiritus sonitibus gravioribus ab