VITRUVIUS. LIB. VI.
14
quod alia parte solis cursu premitur tellus, alià longe
ab eo distat, alia per medium temperatur. Igitur uti
constitutio mundi ad terræ spatium inclinatione signiferi -
circuli, et solis cursu, disparibus qualitatibus naturaliter -
est collocata, ad eumndem modum etiam ad regionum -
rationes cœlique varietates videntur aedificiorum
debere dirigi collocationes.
Sub septentrione adificia testudinata et maxime conclusa -
et non patentia, sed conversa ad calidas partes
oportere fieri videntur. Contra autem sub impetu solis
meridianis regionibus, quod premuntur a calore, patentiora -
conversaque ad septentrionem et aquilonem sunt
faciunda Ita quod ultro natura ladit, arte erit emendandum. -
Item reliquis regionibus ad eumdem modum
temperari, quemadmodum cœlum est ad inclinationem
mundi collocatum.
Hæc autem ex natura rerum sunt animadver tenda,
et consideranda, atque etiam ex membris corporibusque
gentium observauda 5. Nanique sol quibus locis mediocriter -
profundit vapores, in his conservat corpora temperatà -
: quaque proxime currendo deflagrat , eripit
exurendo temperaturam humoris. Contra vero refrigeratis -
regionibus, quod absunt a meridie longe, non exhauritur -
a caloribus humor, sed ex cœlo roscidus aer,
in corpora fundens humorem, efficit ampliores corporaturas, -
vocisque sonitus graviores. Ex eo quoque sub
septentrionibus nutriuntur gentes immanibus corporibus, -
candidis coloribus, directo capillo et rufo6; oculis
casiis, sanguine multo, quoniam ab humoris plenitate, -
cœlique refrigerationibus sunt conformati.
Qui autem sunt proximi ad axem meridianum, sub¬