Volltext : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VII.
164
mentes,  recipiunt  in  mortarium  aquam  ex  violis  coloratam, -
  et  eo  cretam  Eretriam  infundentes  128,  et  eam
terentes,  efficiunt'silis  Attici  colorem  129.
Eadem  ratione  vaccinium  temperantes  130  et  lac  miscentes, -
  purpuram  faciunt  elegantem.  Item  qui  non
possunt  chrysocolla  propter  caritatem  uti,  herba,  quae
lutum  appellatur  131,  cæruleum  inficiunt,  et  utuntur
viridissimo  colore  :  haec  autem  infectiva  appellantur.
Item  propter  inôpiam  Indici,  cretam  Selinusiam  132.
aut  annulariam  vitro,  quod  Græci  igariv  appellant,
inficientes  133,  imitationem  faciunt  indici  coloris.
Quibus  rationibus  et  rebus  ad  dispositionem  firmitatis -
  quibusque  decoras  oporteat  fieri  picturas,  item
quas  hâbéant  omnes  colores  in  se  potestates,  ut  mihi
succurrêre  potuit,  in  hoc  libro  perscripsi.  Itaque  omnes
adificiorum  perfectiones,  quam  habere  debeant  opportunitatem -
  ratiocinationis,  septem  voluminibus  sunt
finitæ  :  in  sequenti  autem  de  aqua,  si  quibus  locis  non
fuerit,  quemadmodum  inveniatur,  et  qua  ratione  inducatur, -
  quibusque  rebus,  si  erit  salubris  et  idonea  probetur, -
  explicabo.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer