VITRUVIUS. LIB. VII.
162
marino, e quo purpura inficitur, cujus non minores
sunt quam ceterarum natura rérum considerantibus
admirationes; quod habet non in omnibus locis quibus
nascitur unius generis colorem, sed solis cursu naturaliter -
temperatur.
Itaque quod legitur Ponto et Galatia, quod hae regiones -
sunt proximæ ad septentrionem, est atrum :
progredientibus inter septentrionem et occidentem invenitur -
lividum : quod autem legitur ad aequinoctialem
orientem et occidentem, invenitur violaceo colore :
quod vero meridianis regionibus excipitur, rubra procreatur -
potestate; et ideo hoc rubrum Rhodo etiam
insula creatur 20 ceterisque ejusmodi regionibus, quae
proximæ sunt solis cursui.
Ea conchylia quum sunt lecta, ferramentis circa scinduntur, -
e quibus plagis purpurea sanies, uti lacryma
profluens, excussa in mortariis terendo comparatur: et,
quod ex concharum marinarum testis eximitur, ideo
ostrum est vocitatum 121. Id autem propter salsuginen
cito fit siticulosum, nisi mel habeat circumfusum 122
XIV. De coloribus qui imitantur purpuram.
Fiunt etiam purpurei colores infecta creta 123 rubiae
radice 124 et hysgino 125 ; non minus et ex floribus 126 alii
colores. Itaque tinctores quum volunt sil Atticum imitari -
127, violam aridam conjicientes in vas cum aqua,
confervescere faciunt ad ignem; deinde quum est temperatum, -
conjiciunt in linteum, et inde manibus expri¬