VITRUVIUS. LIB. VII.
160
et accipiendo sudores, a proprietatibus discedunt, suisque -
rebus, per-ignis vehementiam confecta, caeruleo
rediguntur colore.
Usta vero 111, quæ satis habet utilitatis in operibus
tectoriis, sic temperatur. Gleba silis boni coquitur, ut
sit in igne candens; ea autem aceto exstinguitur et efficitur -
purpureo colore.
XII. De cerussa, ærugine et sandaraca.
De cerussa 112 ærugineque, quam nostri aerucam voçant, -
non est alienum quemadmodum comparetur dicere. -
Rhodii enim in doliis sarmenta componentes, aceto
suffuso, supra sarmenta collocant plumbeas massas;
deinde dolia operculis obturant, ne spiramentum obturata -
emittant 113 : post certum tempus apérientes inveniunt -
e massis plumbeis cerussam. Eadem ratione lamellas -
æreas collocantes, efficiunt aeruginem 114, quae aeruca
appellatur.
Cerussa vero quum in fornace coquitur, mutato colore -
ad ignis incendium, efficitur sandaraca 115. Id autem -
incendio facto ex casu didicerunt homines, et ea
meliorem usum præstat, quam quæe de metallis per se
nata foditur.
XIII. De ostro.
Incipiam nunc de ostro dicère 116, quod et carissimam -
117 et excellentissimam 118 habet præeter hos colores
aspectus suavitatem. Id autem excipitur f19 ex conchylio