VITRUVIUS. LIB. VII.
158
fuliginem, qua circa parietem et camera curvaturam
adhærescit : inde collecta partim componitur ex gummi
subacto ad usum atramenti librarii 107, reliqua tectores,
glutinum admiscentes 108 in parietibus utuntur.
Sin autem ha copiæ non fuerint paratæ, ita necessitatibus -
erit administrandum, ne exspectatione moræe res
retineantur. Sarmenta aut tædæ schidiæ comburantur;
quum erunt carbones, exstinguantur: deinde in mortario
cum glutino terantur : ita erit atramentum tectoribus
non invenustum.
Non minus si fæx vini arefacta, et cocta in fornace
fuerit, et ea contrita cum glutino in opere inducetur,
perquam atramenti suavem efficiet colorem, et quo
magis ex meliore vino parabitur, non modo atramenti,
sed etiam indici colorem dabit imitari.
XI. De cæruleo et usta.
Cærulei temperationes 199 Alexandria primum sunt
inventæ, postea item Vestorius Puteolis instituit faciundum. -
Ratio autem ejus cum iis rebus e quibus est
inventa, satis habet admirationis 1. Arena enim cum
nitri flore conteritur adeo subtiliter, ut efficiatur quemadmodum -
farina, et aeri Cyprio limis crassis, uti scobis, -
facto, mixta conspergitur, ut conglomeretur: deinde
pilae manibus versando efficiuntur, et ita colligantur, ut
inarescant : aridæ componuntur in urceo fictili ; urceus
in fornace ponitur, ita æs et ea arena ab ignis vehementia -
confervescendo quum coaluerint, inter se dando