Volltext : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VII.
156
rum  metallis  glebae  portantur,  et  per  publicanos  Romae
curantur.  Eæ  autem  officinæe  sunt  inter  ædem  Floræe  et
Quirini.
Vitiatur  minium  admixta  calce:  itaque  si  quis  velit
experiri  id  sine  vitio  esse,  sic  erit  faciundum.  Ferrea
lamna  sumatur  1o2;  el  minium  imponatur,  ad  ignem  collocetur, -
  donec  lamna  candescat;  quum  e  candore  color
immutatus  fuerit  eritque  ater,  tollatur  lamna  ab  igne,
et  si  refrigeratum  restituatur  in  pristinum  colorem,  sine
vitio  esse  probabitur  :  sin  autem  permanserit  nigro  colore, -
  significabit  se  esse  vitiatum.
Quæ  succurrere  potuerunt  mihi  de  minio  dixi.  Chrysocolla -
  103  apportatur  a  Macedonia  104;  foditur  autem  ex
his  locis,  qui  sunt  proximi  aerariis  metallis.  Armenium
et  indicum  195  nominibus  ipsis  indicatur  quibus  in  locis
procreantur.
X.  De  coloribus  qui  arte  fiunt.
Ingrediar  nunc  ad  ea  quae  ex  aliis  generibus  tractationum -
  temperaturis  commutata,  recipiunt  colorum
proprietates  :  et  primum  exponam  de  atramento,  cujus
usus  in  operibus  magnas  habet  necessitates,  ut  sint  notæe,
quemadmodum  praeparentur  certis  rationibus  artificiorum -
  ad  id,  temperaturae.
Namque  ædificatur  locus  uti  laconicum  fob,  et  expolitur -
  marmore  subtiliter  et  lævigatur  :  ante  id  fit  fornacula -
  habens  in  laconicum  nares,  et  ejus  praefurnium
magna  diligentia  comprimitur,  ne  flamma  extra  dissipetur. -
  In  fornace  resina  collocatur  :  hanc  autem  ignis
potestas  urendo  cogit  emittere  per  nares  intra  laconicum
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer