Volltext : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VI.
12
ab  indoctis  et  imperitis  tantæ  disciplinæe  magnitudinem
tractari,,  et  ab  his,  qui  non  modo  architecturae  sed  omnino -
  ne  fabricæ  quidem  notitiam  habent,  non  possum
non  laudare  patres  familias  eos,  qui  litteraturae  fiducia
confirmati  per  se  ædificantes  ita  judicant,  si  imperitis
sit  committendum,  ipsos  potius  digniores  esse  ad  suam
voluntatem,  quam  ad  alienam  pecuniae  consumere  summam. -

Itaque  némo  artem  ullam  aliam  conatur  domi  facere,
uti  sutrinam,  vel  fullonicam,  aut  ex  ceteris  quae  sunt
faciliores,  nisi  architecturam;  ideo  quod  qui  profitentur,
non  arte  vera  sed  falso  nominantur  architecti.  Quas  ob
res  corpus  architecturæ  rationesque  ejus  putavi  diligentissime -
  conscribendas,  opinans  id  munus  omnibus  gentibus -
  non  ingratum  futurum.  Igitur  quoniam  in  quinto
de  opportunitate  communium  operum  perscripsi,  in  hoc
volumine  privatorum  aedificiorum  ratiocinationes  et  commensus -
  symmetriarum  explicabo.
I.  De  edificiis  disponendis  secundum  locorum  proprietates.
Hæc  autem  ita  erunt  recte  disposita,  si  primo  animadversum -
  fuerit,  quibus  regionibus  aut  quibus  inclinationibus -
  mundi  constituantur2.  Namque  aliter  Agypto,
aliter  Hispania3,  non  eodem  modo  Ponto,  dissimiliter
Romæ,  item  ceteris  terrarum  et  regionum  proprietatibus -
  oportere  videntur  constitui  genera  ædificiorum  4:
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer