VITRUVIUS. LIB. VII.
154
emissa sunt ex minio per argenti vivi relictionem quas
in se naturales habuerat virtutes, efficitur tenera natura
et viribus imbecilla.
Itaque quum est in expolitionibus conclavium tectis
inductum, permanet sine vitiis suo colore : apertis vero.
id est peristyliis, aut exedris, aut ceteris ejusmodi locis 9s
quo sol et luna possit splendores et radios immittere
quum ab iis locus tangitur, vitiatur, et, amissa virtute
coloris, denigratur. Itaque quum et alii multi, tum
etiam Faberius scriba, quum in Aventino voluisset habere -
domum eleganter expolitam, peristylii parietes
omnes induxit minio, qui post dies triginta facti sunt
invenusto varioque colore. Itaque primo locavit inducendos -
alios colores.
At si quis subtilior fuerit, et voluerit expolitionem
miniaceam suum colorem retinere, quum paries expolitus -
et aridus fuerit, tunc ceram Punicam igni liquefactam -
paulo oleo temperatam seta inducat 99 : postea
carbonibus in ferreo vase compositis, eam ceram apprime -
cum pariete calefaciundo sudare cogat, fiatque
ut peræquetur : deinde cum candela linteisque puris
subigat 100, uti signa marmorea nuda curantur.
Hac autem kavcig rot Grace dicitur: ita obstans cera
Punicæ lorica non patitur; nec luna splendorem nec
solis radios lambendo eripere ex his politionibus colorem. -
Quæ autem in Ephesiorun metallis fuerunt officinae, -
nunc trajectae sunt ideo Romam, quod id genus
vena postea est inventum Hispaniæe regionibus, ex qua¬