Volltext : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VII.
152
tum  vivum.  Exemptis  glebis,  guttae  eae,  quae  residebunt,
propter  brevitatem  non  possunt  colligi,  sed  in  vas  aqua
converruntur,  et  ibi  inter  se  congruunt  et  una  confunduntur. -
  Eæ  autem  quum  sint  quatuor  sextarioruin  mensurae, -
  quum  expenduntur,  inveniuntur  esse  pondo  centum.
Quum  in  aliquo  vase  est  confusum,  si  supra  id  lapidis
centenarii  pondus  imponatur,  natat  in  summo  99  neque
eum  liquorem  potest  onère  suo  premère,  nec  elidère,
nec  dissipare  :  centenario  sublato,  si  ibi  auri  scrupulum
imponatur,  non  natabit,  sed  ad  imum  per  se  deprimetur.
Ita  non  amplitudine  ponderis,  sed  genere  singularum
rerum  94  gravitatem  esse,  non  est  negandum.
Id  autem  multis  rebus  est  ad  usum  expeditum  :  nèque
enim  argentum,  neque  aes  sine  eo  potest  recte  inaurari99:
quumque  in  veste  intextum  est  aurum,  eaque  vestis  contrita, -
  propter  vetustatem  usum  non  habeat  honestum,
panni  in  fictilibus  vasis  impositi  supra  ignem  comburuntur; -
  is  cinis  conjicitur  in  aquam,  et  additur  ei  argentum
vivum  :  id  autem  omnes  micas  auri  corripit  in  se,  et
cogit  secum  coire  ;  aqua  defusa,  quum  id  in  pannum
infunditur,  et  ibi  manibus  premitur,  argentum  per
panni  raritates  propter  liquorem  extra  labitur,  aurum
cómpressione  coactum  intra  puruin  invenitur  96
IX.  De  minii  temperatura.
Revertar  nunc  ad  minii  temperaturam  97.  Ipsae  enim
glebae,  quum  sunt  aridae,  pilis  ferreis  contunduntur  et
moluntur,  et  lotionibus  et  cocturis  crebris,  relictis  stercoribus, -
  efficitur  ut  adveniant  colores.  Quum  ergo  hae
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer