Full text : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VII.
148
que  excernuntur.  Eæ  autem  excretæe  tribus  generibus
seponuntur;  et  quae  pars  grandior  fuerit,  quemadmodum
supra  scriptum  est,  arenato  primum  cum  calcé  inducitur, -
  deinde  sequens  ac  tertia,  quæe  subtilior  fuérit.
Quibus  inductis  et  diligenti  tectoriorum  fricatione
lævigatis,  de  coloribus  ratio  habeatur,  uti  in  his  perlucentes -
  exprimant  splendores  ;  quorum  hæec  erit  differentia -
  et  apparatio.  Colores  alii  sunt  82,  qui  per  se
certis  locis  procreantur  et  inde  fodiuntur  :  nonnulli  ex
aliis  rebus,  tractationibus  aut  mixtionibus  seu  temperaturis -
  compositi,  perficiuntur,  uti  praestent  eamdem  in
operibus  utilitatem.
VI.  De  nativis  coloribus.
Primum  autem  exponemus  qua  per  se  nascentia  fodiuntur, -
  uti  sil,  quod  Græce  éxa  dicitur  83.  Hæec  vero
multis  locis,  ut  etiam  in  Italia,  invenitur,  sed  quae  fuerat -
  optima  Attica,  ideo  nunc  non  habetur,  quod  Athenis
argenti  fodinae  quum  habuerint  familias,  tunc  specus
sub  terra  fodiebantur  ad  argentum  inveniendum,  quum
ibi  vena  forte  inveniretur,  nihilominus  uti  argentum
persequebantur;  itaque  antiqui  egregia  copia  silis  84  ad
politionem  operum  sunt  usi.
Item  rubricae  copiose  85  multis  locis  eximuntur,  sed
optima  paucis,  ut  Ponto  Sinope,  et  Ægypto,  in  Hispania -
  Baléaribus,  non  minus  etiam  Lemno,  cujus  insulae
vectigalia  Atheniensibus  senatus  populusque  Romanus
concessit  fruenda.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer