Volltext : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VII.
144
epistylia,  tholorum  rotunda  tecta,  fastigiorum  prominentes -
  versuras,  coronasque  capitibus  leoninis  ornatas,
qua  omnia  stillicidiorum  e  tectis  habent  rationem;  praeterea -
  supra  eam  nihilominus  episcenium,  in  quo  tholi,
pronai,  semifastigia,  omnisque  tecti  varius  picturis  fuerat -
  ornatus  :  itaque  quum  aspectus  ejus  scenæ  propter
asperitatem  eblandiretur  omnium  visus,  et  jam  id  opus
probare  fuissent  parati,  tum  Licinius  mathematicus
prodiit  et  ait  :
Alabandeos  satis  acutos  ad  omnes  res  civiles  haberi,
sed  propter  non  magnum  vitium  indecentiae  insipientes
eos  esse  judicatos,  quod  in  gymnasio  eorum  quae  sunt
statuæ,  omnes  sunt  causas  agentes,  in  foro  autem  discos
tenentes  aut  currentes  seu  pila  ludentes  :  ita  indecens
inter  locorum  proprietates  status  signorum,  publice  civitati -
  vitium  existimationis  adjecit.  Videamus  item  nunc
ne  Apaturii  scena  efficiat  et  nos  Alabandeos  aut  Abderitas -
  76.  Quis  enim  vestrum  domos  supra  tegularum
tecta  potest  habere  aut  columnas,  seu  fastigiorum  explicationes? -
  Haec  enim  supra  contignationes  ponuntur,
non  supra  tegularum  tecta.  Si  ergo  qua  non  possunt  in
veritate  rationem  habere  facti,  in  picturis  probaverimus, -
  accedemus  et  nos  his  civitatibus,  qua  propter  hæec
vitia  insipientes  sunt  judicatae.
Itaque  Apaturius  contra  respondere  non  est  ausus,
sed  sustulit  scenam,  et  ad  rationem  veritatis  commutatam, -
  postea  correctam  approbavit.  Utinam  dii  immortales -
  fecissent,  ut  Licinius  revivisceret,  et  corrigeret
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer