VITRUVIUS. LIB. VII.
142
imagines certae : pro columnis enim statuuntur calami,
pro fastigiis harpaga et mituli 72 striati cum crispis
foliis et volutis teneris, item candelabra aedicularum
sustinentia figuras, supra fastigia éarum surgentes ex
radicibus, cum volutis coliculi teneri plures habentes
in se sine ratione sedentia sigilla, non minus etiam ex
coliculis flores dimidiata habentes ex se exeuntia sigilla,
alia humanis, alia bestiarum capitibus similia 73.
Hæc autem nec sunt nec fieri possunt nec fuerunt.
Ergo ita novi mores coegerunt, uti inertia mali judicis
conniveant artium virtutes. Quemadmodum enim potest
calamus vere sustinere tectum, aut candelabrum ædiculas -
et ornamenta fastigii, seu coliculus, tam tenuis et
mollis, sustinere sedens sigillum, aut de radicibus et
coliculis ex parte flores dimidiataque sigilla procreari?
At hæc falsa videntes homines non reprehendunt, sed
deléctantur, neque animadvertunt si quid eorum fieri
potest nec ne. Judiciis autem infirmis obscuratae mentes
non valent probare quod potest esse cum auctoritate
et ratione decoris. Neque enim picturae probari debent,
quæ non sunt similes veritati 74 ; nec si factæ sunt elegantes -
ab arte, ideo de his statim debet recte judicari,
nisi argumentationis certas habuerint rationes sine offensionibus -
explicatas 75
Etenim etiam Trallibus quum Apaturius Alabandeus
eleganti manu finxisset scenam in minusculo theatro
quod co apud eos vocitatur, in eaque fecisset -
pro columnis signa, Centaurosque sustinentes