VITRUVIUS. LIB. VII.
136
struatur alter tenuis 59 distans ab eo quantum res patietur, -
et inter duos parietes canalis ducatur inferior
quam libramentum conclavis fuerit, habens nares ad
locum patentem. Item quum in altitudinem perstructus
fuerit, relinquantur spiramenta: si enim non per nares
humor et in imo et in summo habuerit exitus, non minus -
in nova structura se dissipabit. His perfectis, paries
testa trullissetur et dirigatur, et tunc tectorio poliatur.
Sin autem locus non patietur structuram fieri, canales -
fiant, et nares exeant ad locum patentem. Deinde
tegulae bipedales ex una parte supra marginem canalis
imponantur, ex altera parte bessalibus laterculis pilae
substruantur, in quibus duarum tegularum anguli sedere -
possint ; et ita a pariete hæ distent, ut ne plus
pateant palmum; deinde insuper erectæ hamatæe tegulæe -
6° ab imo ad summum parietém figantur, quarum
interiores partes curiosius picentur61, ut ab se respuant
liquorem : item in summo supra cameram habeant spiramenta. -
Tum autem calce ex aqua liquida dealbentur, uti
trullissationem testaceam non respuant; namque propter -
jejunitatem, quæ est a fornacibus excocta, trullissationem -
non possunt recipère nec sustinere, nisi calx
subjecta utrasque res inter se conglutinet et cogat coire.
Trullissatione inducta pro arenato testa dirigatur, et