VITRUVIUS. LIB. VI.
10
e quibus haec est fructuum summa : nullam plus habendi
esse necessitatem, eamque esse proprietatem divitiarum
maxime, nihil desiderare. Sed forte nonnulli hæec levia
judicantes putant, eos esse tantum sapientes, qui pecunia -
sunt copiosi. Itaque plerique ad id propositum contendentes, -
audacia adhibita cum divitiis etiam notitiam
sunt consequuti.
Ego autem, Cæsar, non ad pecuniam parandam ex
arte dedi studiun, sed potius tenuitatem cum bona
fama, quam abundantiam cum infamia sequendam probavi -
; ideo notities parum est assequuta ; sed tamen his
voluminibus editis, ut spero, posteris etiam ero notus.
Neque est mirandum, quid ita pluribus sim ignotus.
Céteri architecti rogant et ambiunt, ut architectentur;
mihi autem a præceptoribus est traditum, rogatum non
rogantem oportere suscipère curam ; quod ingenuus
color movetur pudore, petendo rem suspiciosam. Nam
beneficium dantes, non accipientes ambiuntur. Quid
enim putemus suspicari, qui rogetur de patrimonio
sumptus faciendos committere gratiae petentis, nisi quod
prædae compendiique ejus causa judicet faciendum?
Itaque majores primum a genere probatis opera tradebant -
architectis; deinde quærebant, si honeste essent
educati ingénuo pudori, non audacia protervitatis committendum -
judicantes. Ipsi autem artifices non érudiebant -
nisi suos liberos aut cognatos, et eos viros bonos
instituebant, quibus tantarum rerum fidei pecuniae sine
dubitatione permitterentur. Quum autem animadverto