Volltext : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VII.
134
subacta  tunc  utuntur.  Itaque  veteribus  parietibus  nonnulli -
  crustas  excidentes  53  pro  abacis  utuntur;  ipsaque
tectoria  abacorum  et  speculorum  divisionibus  circa  se
prominentes  habent  expressiones.
Sin  autem  in  cratitiis  tectoria  erunt  facienda  »4,  quibus -
  necesse  est  in  arrectariis  et  transversariis  rimas  fieri,
ideo  quod,  luto  quum  linuntur,  necessario  recipiunt
humorem;  quum  autem  arescunt  extenuati,  in  tectoriis
faciunt  rimas;  id  ut  non  fiat,  haec  erit  ratio.  Quum
paries  luto  inquinatus  fuerit,  tunc  in  eo  opere  cannae
clavis  muscariis  55  perpetuæ  figantur  :  deinde  iterum
luto  inducto,  si  priores  transversariis  ordinibus  fixa
sunt,  secundæ  erectis  figantur,  et  ita,  uti  supra  scriptum
est,  arenatum  et  marmor  et  omne  tectorium  inducatur.
Ita  cannarum  duplex  in  parietibus  ordinibus  transversis
fixa  perpetuitas,  nec  segmina  nec  rimam  ullam  fieri
patietur.
IV.  De  politionibus  in  humidis  locis.
Quibus  rationibus  siccis  locis  tectoria  oporteat  fieri,
dixi;  nunc  quemadmodum  humidis  locis  politiones  expediantur, -
  ut  permanere  possint  sine  vitiis,  exponam.
Et  primum  conclavibus,  quae  plano  pede  fuerint  56,  ab
imo  pavimento  57  alte  circiter  pedibus  tribus  pro  arenato
testa  trullissetur  et  dirigatur,  uti  eae  partes  tectoriorum
ab  humore  ne  vitientur.  Sin  autem  aliquis  paries  perpetuos -
  habuerit  humores  58  paulum  ab  eo  recedatur,  et
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer