VITRUVIUS. LIB. VII.
130
potest nocere, ibi cælatae sunt faciendae ; semper enim
album opus propter superbiam 47 candoris non modo ex
propris, sed etiam ex alienis adificis concipit fumum.
Coronis explicatis parietes quam asperrime trullissentur; -
postea autem supra trullissationem subarescentém -
deformentur directiones arenati é8, ut longitudines
ad regulam et lineam, altitudines ad perpendiculumanguli -
ad normam respondentes exigantur : namque sic
emendata tectoriorum in picturis erit species. Subarescente, -
iterum ac tertio inducatur 49: ita quo fundatior
erit ex arenato directura, eo firmior erit ad vetustatem
soliditas tectorii.
Quum ab arena præeter trullissationem non minus tribus -
coriis fuerit deformatum 50, tunc e marinoreo grano
directiones sunt subigendæe, dum ita materies temperetur, -
uti, quum subigitur, non haereat ad rutrum, sed
purum ferrum e mortario liberetur. Grano inducto et
inarescente, alterum corium mediocre dirigatur: id
quum subactum fuerit et bene fricatum, subtilius inducatur. -
Ita cum tribus coriis arenae et item marmoris
solidati parietes fuerint, neque rimas neque aliud vitium
in se recipere poterunt.
Sed et baculorum subactionibus fundatae soliditates,
marmorisque candore firmo levigatae, coloribus cum
politionibus inductis, nitidos expriment splendores.
Colores autem 5r udo tectorio quum diligenter sunt inducti, -
ideo non remittunt, sed sunt perpetuo permanentes, -
quod calx, in fornacibus excocto liquore, et
facta raritatibus evanida jejunitate, coacta corripit in