Volltext : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VII.
128
Asseribus  dispositis,  tum  tomice  ex  sparto  Hispanico -
  4°  arundines  Græcæ  41  tunsæ  ad  eos,  uti  forma
postulat,  religentur  :  item  supra  cameram  materies  ex
calce  et  arena  mixta  subinde  inducatur,  ut,  si  quae
stillæ  ex  contignationibus  aut  tectis  ceciderint,  sustineantur. -
  Sin  autem  arundinis  Græcæ  copia  non  erit,  de
paludibus  tenues  colligantur,  et  mataxae  tomicis  42  ad
justam  longitudinem  una  crassitudine  alligationibus  temperentur, -
  dum  ne  plus  inter  duos  nodos  alligationibus
binos  pedes  distent;  et  hæe  ad  asseres,  uti  supra  scriptum
est,  tomice  religentur,  cultellique  lignei  in  eas  configantur -
  :  cetera  omnia,  uti  supra  scriptum  est,  expediantur. -

Cameris  dispositis  et  intextis,  imum  cœlum  earum
trullissetur  43,  deinde  arena  dirigatur,  postea  aut  creta
aut  marmore  poliatur.  Quum  camerae  politæe  fuerint,
sub  eas  coronæ  sunt  subjiciendæe  ;  eæeque,  quam  maxime
tenues  et  subtiles  oportere  fieri  videntur  :  quum  enim
grandes  sunt,  pondere  deducuntur,  nec  possunt  se  sustinere -
  :  in  hisque  minime  gypsum  debet  admisceri  44,  sed
excreto  marmore  uno  tenore  perduci,  uti  ne  præecipiendo
non  patiatur  uno  tenore  opus  inarescère.  Etiamque
cavendæ  sunt  in  cameris  priscorum  dispositiones,  quod
earum  planitiae  coronarum  gravi  pondere  impendentes
sunt  periculosæe.
Coronarum  autem  aliæ  sunt  puræ,  aliæe  cælatæe  5
Conclavibus,  aut  ubi  ignis  46  aut  plura  lumina  sunt  ponenda, -
  pura  fieri  debent,  ut  eo  facilius  extergeantur:
in  æstivis  éxedris,  ubi  minime  fumus  est,  nec  fuligo
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer