Volltext : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VII.
126
fuerit  inducta  habens  latentes  crudos  calculos,  pustulas -
  emittit,  quia  calculi  in  opere,  uno  tenore  quum  non
permacerantur,  dissolvunt  et  dissipant  tectori  politiones. -

Quum  autem  habita  erit  ratio  macerationis,  et
id  curiosius  opère  præparatum  erit,  sumatur  ascia,  et
quemadmodum  materia  dolatur,  sic  calx  in  lacu  macerata -
  ascietur  34.  Si  ad  eam  offenderint  calculi,  non  erit
temperata:  quumque  siccum  et  purum  ferrum  educetur,
indicabit  eam  evanidam  et  siticulosam;  quum  vero  pinguis -
  fuerit  et  recte  macerata,  circa  id  ferramentum  uti
glutinum  hæerens,  omni  ratione  probabit  se  esse  temperatam. -
  Tunc  autem  machinis  comparatis  camerarum
dispositiones  in  conclavibus  expediantur,  nisi  lacunariis
ea  fuerint  ornata  35
III.  De  camerarum  dispositione,  albario  et  tectorio  opere.
Quum  ergo  camerarum  postulabitur  ratio  36,  sic  erunt
faciundæ.  Asseres  directi  disponantur  37  inter  se,  ne  plus
spatium  habentes  pedes  binos,  et  hi  maxime  cupressini;
quod  abiegni  ab  carie  et  ab  vetustate  celeriter  vitiantur:
hique  asseres  quum  ad  formam  circinationis  fuerint  distributi, -
  catenis  dispositis  38,  ad  contignationes,  sive
tecta  erunt,  crebriter  clavis  ferreis  fixi  religentur:  eaeque
catenæ  ex  ea  materia  comparentur,  cui  nec  caries  39,  nec
vetustas,  nec  humor  possit  nocere,  id  est  e  buxo,  junipero, -
  olea,  robore,  cupresso  céterisque  similibus  præeter
quercum,  quod  ea  se  torquendo  rimas  faciat  quibus
inest  operibus.
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer