VITRUVIUS. LIB. VII.
124
pavimentum e tessera grandi circiter binum digitum
cæsa struatur, fastigium habens in pedes denos digitos
binos; quod, si bene temperabitur et recte fricatum
fuerit, ab omnibus vitiis erit tutum. Uti autem inter
coagmenta materies ab gelicidiis ne laboret, fracibus
quotannis ante hiemem saturetur3 ; ita non patietur in
se recipere gelicidii pruinam. Sin autem curiosius videbitur -
fieri oportere, tegulæe bipedales inter se coagmentatæ -
supra rudus substrata materia collocentur,
habentes singulis coagmentorum frontibus excisos canaliculos -
digitales, quibus junctis impleantur calce ex oleo
subacta, confricenturque inter se coagmenta compressa.
Ita calx qua erit hæerens in canalibus, durescendo non
patietur aquam neque aliam rem per coagmenta transire.
Quum ergo fuerit hoc ita perstratum, supra nucleus
inducatur, et virgis cædendo subigatur : supra autem
sive ex tessera grandi, sive ex spica testacea struantur
fastigiis, quibus est supra scriptum; et, quum sic erunt
facta, non cito vitiabuntur.
II. De maceratione calcis ad albaria opera perficienda.
Quum a pavimentorum cura discessum fuerit, tunc
de albariis operibus 32 est explicandum. Id autem erit
recte, si glebae calcis optimae ante multo tempore, quam
opus fuerit, macerabuntur 33; uti, si qua gleba parum
fuerit in fornace cocta, in maceratione diuturna liquore
défervere coacta uno tenore concoquatur. Namque
quum non penitus macerata sed recens sumitur, quum