VITRUVIUS. LIB. VII.
122
Quum ea exstructa fuerint, et fastigia sua exstructiones
habuerint 25, ita fricentur, uti si sectilia sint, nulli gradus -
in scutulis 26, aut trigonis, aut quadratis, seu favis
exstent 27, sed coagmentorum compositio planam habeat
inter se directionem. Si tesseris structum erit, ut ea
omnes angulos habeant aequales, nullibique a fricatura
exstantes: quum enim anguli non fuerint omnes aequaliter
plani, non erit exacta, ut oportet, fricatura. Item testacea -
spicata Tiburtina 28 sunt diligenter exigenda, ut
non habeant lacunas, nec exstantes tumulos, sed sint
extenta et ad regulam perfricata. Super fricaturam, levigationibus -
et polituris quùm fuerint perfecta, incernatur -
marmor, et supra loricæ ex calce et arena inducantur -
Sub dio vero3° maxime idonea faciunda sunt pavimenta, -
quod contignationes humore crescentes, aut
siccitate decrescentes, seu pandationibus sidentes, movendo -
se, faciunt vitia pavimentis : præterea gelicidia
et pruinae non patiuntur ea integra permanere. Itaque si
necessitas coegerit, ut minime vitiosa fiant, sic erit faciundum. -
Quum coaxatum fuerit, super altera coaxatio
transversa sternatur, clavisque fixa duplicem præbeat
contignationi loricationem; deinde ruderi novo tertia
pars testæ tunsæ admisceatur, calcisque duae partes ad
quinque mortarii mixtionibus praestent responsum. Statuminatione -
facta, rudus inducatur, idque pinsum absolutum -
ne minus pede sit crassum.
Tunç autem nucleo inducto (uti supra scriptum est),