VITRUVIUS. LIB. VII.
120
structuræ soliditate, dextra ac sinistra secundum se facit
in pavimentis necessario rimas.
Item danda est opera ne commisceantur axes aesculini
quernis 21, quod querni, simul ac humorem perceperunt,
se torquentes rimas faciunt in pavimentis. Sin auten
æsculus non erit, et necessitas coegerit propter inopiam
uti quernis, sic videtur esse faciundum, ut secentur tenuiores; -
quo minus enim valuerint, eo facilius clavis fixi
continebuntur. Deinde in singulis tignis extremis partibus
axes binis clavis figantur, uti nulla ex parte possint se
torquendo angulos excitare. Namque de cerro, aut fago,
seu farno nullus ad vetustatem potest permanere. Coaxationibus -
factis, si erit, filix, si non, palea substernatur,
uti materies ab calcis vitiis defendatur.
Tunc insuper statuminetur ne minore saxo quam quod
possit manum implere. Statuminationibus inductis rudus,
si novum erit, ad tres partes una calcis misceatur 22; si
redivivum fuerit, quinque ad duum mixtiones habeant
responsum. Deinde rudus inducatur, et vectibus ligneis,
decuriis inductis 23, crebriter pinsatione solidetur, et id
pinsum absolutum non minus crassitudine sit dodrantis.
Insuper ex testa nucleus inducatur, mixtionem habens
ad tres partes unam calcis, ne minore sit crassitudine
pavimentum digitorum senum. Supra nucleum ad regulam -
et libellam exacta pavimenta struantur sive sectilibus
seu tesseris 24.