Full text : Tome second (2)

VITRUVIUS.  LIB.  VII.
118
institutis  perfecit.  Id  vero  si  marmoreum  fuisset,  ut
haberet,  quemadmodum  ab  arte  subtilitatem,  sic  ab
magnificentia  et  impensis  auctoritatem,  in  primis  et
summis  operibus  nominaretur.
Quum  ergo  et  antiqui  nostri  inveniantur  non  minus
quam  Graeci  fuisse  magni  architecti,  et  nostra  memoria
satis  multi,  et  ex  his  pauci  præcepta  edidissent,  non
putavi  silendum,  sed  disposite  singulis  voluminibus  de
singuli  sexponendum.  Itaque  quoniam  sexto  volumine
privatorum  aedificiorum  rationes  perscripsi,  in  hoc  qui
septimum  tenet  numerum,  de  expolitionibus,  quibus
rationibus  et  venustatem  et  firmitatem  habere  possint,
exponam.
.  De  ruderatione.
Primumque  incipiam  de  ruderatione  2°  quae  principia
tenet  expolitionum,  uti  curiosius  summaque  providentia
solidationis  ratio  habeatur.  Et  si  plano  pede  erit  ruderandum, -
  quaratur  solum  si  sit  perpetuo  solidum,  et  ita
exæequetur,  et  inducatur  cum  statumine  rudus  :  sin
autem  omnis,  aut  ex  parte  congestitius  locus  fuerit,
fistucationibus  cum  magna  cura  solidetur.  In  contignationibus -
  vero  diligenter  est  animadvertendum,  ne,  qui
paries  non  exeat  ad  summum,  sit  exstructus  sub  pavimentum, -
  sed  potius  relaxatus  supra  se  pendentem  habeat -
  coaxationem.  Quum  enim  solidus  exit,  contignationibus -
  arescentibus,  aut  pandatione  sidentibus,  permanente
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer