VITRUVIUS. LIB. VII.
114
teles ; nonnulli etiam putant Timotheum; quorum artis
eminens excellentia coegit ad septem spectaculorum ejus
operis pervenire famam 13.
Præterea minus nobiles multi 14 præcepta symmetriarum -
conscripserunt, ut Nexaris, Theocydes, Demophilos, -
Pollis, Leonides, Silanion, Melampus, Sarnacus, -
Euphranor. Non minus de machinationibus 13, uti
Diades, Archytas, Archimedes, Ctesibios, Nymphodorus, -
Philo Byzantius, Diphilos, Democles, Charidas,
Polvidos, Pyrrhos, Agesistratos. Quorum ex commentariis -
quae utilia esse his rebus animadverti, collecta in
unum coegi corpus, et ideo maxime, quod animadverti
in ea re ab Græecis volumina plura edita, ab nostris
oppido quam pauca. Fussitius enim unum de his rebus
primus instituit edere volumen 16: item Terentius Varro"?
de novem disciplinis, unum de architectura, Publius
Septimius duo.
Amplius vero in id genus scripturae adhuc nemo incu
buisse videtur, quum fuissent et antiqui cives magni architecti, -
qui potuissent non minus eleganter scripta
comparare. Namque Athenis Antistates, et Callæschros,
et Antimachides, et Porinos architecti Pisistrato, æedem
Jovi Olynipio facienti, fundamenta constituerunt : post
mortem autem ejus propter interpellationem reipublicae
incepta reliquerunt. Itaque circiter annis quadringentis
post Antiochus rex quum in id opus impensam esset pollicitus, -
cellae magnitudinem et columnarum circa dipte
ron collocationem, epistyliorumque et ceterorum orna¬