110
VITRUVIUS. LIB. VII.
absentem vexari, et cujus ab cunctis gentibus scripta
suspicerentur, ab eo vitupérari, indignatus nullum ei
dedit responsum. Zoilus autem quum diutius in regno
fuisset, inopia pressus summisit ad regem postulans ut
aliquid sibi tribueretur.
Rex vero respondisse dicitur, Homerum, qui ante
annos mille decessisset, ævo perpetuo multa millia hominum -
pascere : item debere qui meliori ingenio se profiteretur, -
non modo se unum, sed etiam plures alere
posse. Et ad summam mors ejus ut parricidii damnati
varie memoratur : alii enim scripserunt a Philadelpho
esse in crucem fixum ; nonnulli Chii in eum lapides esse
conjectos; alii Smyrna vivum in pyram esse conjectum.
Quorum utrum ei acciderit, merenti digna constitit
pœena : non enim aliter videtur promereri, qui citat eos,
quorum responsuin, quid senserint scribentes, non potest -
coram indicari.
Ego vero, Cæsar, neque alienis indicibus mutatis, interposito -
nomine meo id profero corpus, neque ullius
cogitatâ vituperans, institui ex eo me approbare : sed
omnibus scriptoribus infinitas ago gratias, quod egregiis
ingemiorum solertiis ex ævo collatis abundantes alius
alio genere copias præparaverunt, unde nos uti fontibus -
haurientes aquam et ad propria proposita traducentes, -
fecundiores et expeditiores habemus ad scribendun
facultates, talibusque confidentes auctoribus audemus
institutiones novas comparare.
igitur tales ingressus eorum habens, quos ad propositi -
mei rationes animadverti praeparatos, inde sumendo
progredi cœpi. Namque primum Agatharchus Athenis5,