VITRUVIUS. LIB. VII.
108
teris Aristophanes citatus, quemadmodum fuerat locus
ei designatus, sedit.
Primo poetarum ordine ad certationem inducto, quum
recitarentur scripta, populus cunctus significando monebat -
judices, quos probarent. Itaque quum ab singulis
sententiæ sunt rogatæ, sex una dixerunt, et quem
maxime animadverterunt multitudini placuisse ei primum -
praemium, insequenti secundum tribuerunt. Aristophanes -
vero, quum ab eo sententia rogaretur, eum
primum pronuntiari jussit, qui minime populo placuisset. -
Quum autem rex et universi vehementer indignarentur, -
surrexit et rogando impetravit, ut paterentur se
dicere. Itaque silentio facto docuit unum ex his eum esse
poetam, ceteros aliena recitavisse; oportere autem judicantes -
non furta sed scripta probare. Admirante populo -
et rege dubitante, fretus memoria e certis armariis
infinita volumina eduxit, et ea cum recitatis conferendo
coegit ipsos furatos de se confiteri. Itaque rex jussit cum
his agi furti, condemnatosque cum ignominia dimisit:
Aristophanem vero amplissimis muneribus ornavit, et
supra bibliothecam constituit.
Insequentibus annis a Macedonia Zoilus 4, qui adoptavit -
cognomen, ut Homeromastix vocitaretur, Alexandriam -
venit suaque scripta contra Iiadem et Odysseam
comparata regi recitavit. Ptolemaeus vero quum animadvertisset -
poetarum parentem philologiaeque omnis ducem