Volltext : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  1.
84
communibus.  Et  si  erunt  moenia  secundum  mare,  area,
ubi  forum  constituatur,  eligenda  proxime  portum;  sin
autem  mediterranea,  in  oppido  medio.  Edibus  vero
sacris,  quorum  deorum  maxime  in  tutela  civitas  videtur
esse,  ut  Jovi  et  Junoni  et  Minervæ  in  excelsissimo  loco.
unde  moenium  maxima  pars  conspiciatur,  areae  distribuantur. -
  Mercurio  autem  in  foro,  aut  etiam,  uti  Isidi  et
Serapi,  in  emporio;  Apollini  Patrique  Libero  secundum -
  theatrum;  Herculi,  in  quibus  civitatibus  non  sunt
symnasia  neque  amphitheatra  130,  ad  circum;  Marti
extra  urbem,  sed  ad  Campum;  itemque  Veneri  ad  por
tam.  Id  autem  etiam  Etruscis  aruspicibus  disciplinarum -
  scriptis  ita  est  dedicatum  :  extra  murum  Veneris,
Vulcani,  Martis  fana  137  ideo  collocari,  uti  non  insuescat -
  in  urbe  adolescentibus  seu  matribus  familiarum
Venerea  libido,  Vulcanique  vi  e  moenibus  religionibus
et  sacrificiis  evocata,  ab  timore  incendiorum  aedificia
videantur  liberari  :  Martis  vero  divinitas,  quum  sit
extra  mœnia  dedicata,  non  erit  inter  cives  armigera
dissensio,  sed  ab  hostibus  ea  defensa  et  belli  periculo
conservabit.
Item  Cereri  extra  urbem,  loco,  quo  non  semper
homines  nisi  per  sacrificium  necesse  habeant  adire:
cum  religione  caste  sanctisque  moribus  is  locus  debet
tueri  32.  Ceterisque  diis  ad  sacrificiorum  rationes  apte
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer