Full text : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  I.
78
cuitionem  per  solis  cursum  et  gnomonis  æquinoctialis
umbras  *22,  ex  inclinatione  cœli,  ab  Eratosthene  Cyrenæo -
  rationibus  mathematicis,  et  geometricis  methodis,
esse  inventam  ducentorum  quinquaginta  duum  millium
stadiorum  123,  quæ  fiunt  passus  trecenties  quindecies
centena  millia  :  hujus  autem  octava  pars,  quam  ventus
tenere  videtur,  est  tricies  nongenties  triginta  septem
millia  et-passus  quingenti  :  non  debebunt  mirari,  si
in  tam  magno  spatio  unus  ventus  vagando,  inclinationibus -
  et  récessionibus  varietates  mutatione  flatus  faciat. -

Itaque  dextra  et  sinistra  austrum  124,  leuconotus  et
altanus  flare  solet;  africum,  libonotus  et  subvesperus;
circa  favonium,  argestes  25,  et  certis  temporibus  etesiæ; -
  ad  latera  cauri,  circius  et  corus  26;  circa  septentrionem, -
  thrascias  et  gallicus;  dextra  ac  sinistra  aquilonem, -
  supernas  et  boreas;  circa  solanum,  carbas  et
certo  tempore  ornithiae  ;  euri  vero  medias  partes  tenentis -
  in  extremis,  eurocircias  et  vulturnus.  Sunt  autem
et  alia  plura  nomina  flatusque  ventorum  a  locis,  aut
fluminibus,  aut  montium  procellis  tracta.
Præterea  aura  matutina,  quas  sol,  quum  emergit  de
subterranea  parte,  versando  pulsat  aeris  humorem,  et
impetu  scandendo  procedens,  exprimit  aurarum  antelucano -
  spiritu  flatus,  qui  cum  exorto  sole  permanserint, -
  euri  venti  ténent  partes.  Et  ea  re,,  quod  ex  auris
procreatur,  a  Græcis  cùpog  videtur  esse  appellatus.  Crastinus -
  quoque  dies  propter  auras  matutinas  oov  fertur
esse  vocitatus.  Sunt  autem  nonnulli,  qui  negant  Era¬
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer