Full text : Tome premier (1)

VITRUVIUS.  LIB.  I.
74
nis  singulorum  ventorum  imagines  exsculptas  contra
suos  cujusque  flatus  designavit,  supraque  eam  turriin
metam  marmoream  115  perfecit,  et  insuper  Tritonem
æreum  collocavit,  dextra  manu  virgam  porrigentem;
et  ita  est  machinatus,  uti  vento  circumageretur  110,  et
semper  contra  flatum  consisteret,  supraque  imaginem
flantis  venti  indicem  virgam  teneret.
Itaque  sunt  collocati  inter  solanum  et  austrum  ab
oriente  hiberno  eurus,  inter  austrum  et  favonium  ab
occidente  hiberno  africus,  inter  favonium  et  septentrionem -
  caurus,  quem  plures  vocant  corum,  inter  septentrionem -
  et  solanum  aquilo.  Hoc  modo  videtur  esse
expressum,  uti  capiatur  numerus  et  nomina  et  partes,
unde  flatus  ventorum  certi  spirent.  Quod  quum  ita  exploratum -
  habeatur,  ut  inveniantur  regiones  et  ortus
eorum,  sic  erit  ratiocinandum.
Collocetur  ad  libellain  marmoreum  amussium  mediis
mœnibus,  aut  locus  ita  expoliatur  ad  regulam  et  libellam, -
  ut  amussium  non  desideretur  :  supraque  ejus  loci
centrum  medium  collocetur  aeneus  gnomon  117,  indagator -
  umbra,  qui  Græce  gttas  dicitur.  Hujus  antemeridianam -
  circiter  horam  quintam  118  sumenda  est  extrema -
  gnomonis  umbra  et  puncto  signanda  :  deinde
circino  diducto  ad  punctum,  quod  est  gnomonis  unibrae
longitudinis  signum,  ex  eoque  a  centro  circumagenda
linea  rotundationis.  Itemque  observanda  postmeridiana
istius  gnomonis  crescens  umbra,  et  quuin  tetigerit  circinationis -
  lineam,  et  fecerit  parem  antemeridianae  unbræ -
  postineridianam,  signanda  puncto.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer