VITRUVIUS. LIB. I.
72
et ante quam calescant, non habent ullum spiritum;
simul autem ut fervere cœperint, efficiunt ad ignem
vehementem flatum. Ita scire° et judicare licet e
parvo brevissimoque spectaculo de magnis et immanibus -
cœli ventorumque naturæ rationibus.
Qui si exclusi fuerint, non solum efficient corporibus
valentibus locum salubrem, sed etiam, si qui morbi ex
aliis vitiis forte nascentur, qui in ceteris salubribus locis -
habent curationes medicinae contrariæe 1°9, in his,
propter temperaturam exclusionis ventorum, expeditius -
curabuntur. Vitia autem sunt, qua difficulter curantur -
in regionibus, quae sunt supra scriptae, haec, gravitudo, -
arthritis, tussis, pleuritis, phthisis, sanguinis
ejectio, et cetera qua non detractionibus, sed adjectionibus -
110 curantur. Haec ideo difficulter medicantur, primum
quòd ex frigoribus concipiuntur; deinde quod defatigatis -
morbo viribus eorum, aer agitatus ex ventorum
agitationibus extenuatur, unaque vitiosis corporibus
detrahit succum, et efficit exiliora. Contra vero lenis
et crassus aer, qui perflatus non habet neque crebras
redundantias, propter immotam stabilitatem adjiciendo
ad membra eorum, alit eos et reficit, qui in his impliciti
sunt morbis.
Nonnullis placuit esse ventos quatuor : ab oriente
æquinoctiali solanum *2, a meridie austrum, ab occidente -
æquinoctiali favonium, a septentrionali septentrionem. -
Sed qui diligentius perquisiverunt, tradiderunt
eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrhestes 113
qui etiam exemplum collocavit Athenis turrim marmoream -
44 octogonon, et in singulis lateribus octogo¬