VITRUVIUS. LIB. I.
70
Non enim, uti Babylone abundantes to2 liquido bitumine -
103, pro calce et arena, eo et cocto latere 104, factum
habent murum, sic iteni possunt omnes regiones, sed
locorum proprietates, habere tantas ejusden generis
utilitates, uti ex his comparationibus ad aeternitatem perfectus -
habeatur sine vitio murus.
VI. De divisione et dispositione operum, quae intra muros sunt.
Monibus circumdatis, sequuntur intra murum arearum -
divisiones, platearumque et angiportuum ad coeli
regionem directiones. Dirigentur hæc autem recte, si
exclusi erunt ex angiportis venti prudenter : qui si
frigidi sunt, lædunt; si calidi, vitiant; si humidi, nocent. -
Quare vitandum videtur hoc vitium, et advertendum -
ne fiat, quod in multis civitatibus usu solet
venire; quemadmodum in insula Lesbo oppidum Mitylene -
magnificenter est ædificatum et eleganter, sed
positum non prudenter. In qua civitate auster quum
flat, homines aegrotant, quum corus, tussiunt, quum
septentrio, restituuntur in sanitatem 1o3, sed in angi
portis et plateis non possunt consistere propter vehementiam -
frigoris.
Ventus autem est aeris fluens unda, cum incerta motus -
redundantia 1°6. Nascitur quum fervor offendit humorem, -
et impetus fervoris exprimit vim spiritus flantis.
Id autem verum esse, ex æolipylis 1°7 æreis licet aspicère,
et de latentibus cœli rationibus, artificiosis rerum inventionibus, -
divinitatis exprimere veritatem. Fiunt enim
æolipila ærea cava; hae habent punctum angusfissimum, -
quo aquae infunduntur, collocanturque ad ignem,